- PACULLUS
- PACULLUSlegitur apud Livium l. 23. c. 8. ubi convivium Campanum describitur: Diversatus est apud Minios Celeres, Stenium, Pacullumque inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, Princesps factionis eius quae attraxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit: abstr actumque ab se a Decii ait later etc. Ubi omnes boni Libri habent constanter Ninnios pro Minios et Pacuviumque, pro pacullumque, et quidem de voce Ninnius vide supra. Etiam l. 39. c. 13. pro Pacullam, reponit Pacuviam Gronovius. At de Calavii altero nomine dubitans Sigonius, Pacullum vult esse, quod in scriptis quibusdam sit pacinus, quodque ille cum clareano aliisque existimet, Silio Italico, ubi eandem Historiam Poeta exsequitur, esse Pactulonem. Sed nec libri isti ullô apud eruditos numerô, et in Silio falsâ sunt lectione decepti, unde tamen Pactulum potius, quam Pactulonem formare debuerant, quia est illic, Pactulô genitus. Potius vero utrobique Pacuvio scribendum, l. 11. v. 55.Has astu agressus, quo verteret acrius aegasAd Tyrios mentes, quia nullâ sorte daturamCertus erat romam: neque enim impetrata volebant:(Pacuvio fuit haud obscurum crimine nomene)Hortatur summi partem deposcere iuris.Ubi subaudiendus primus casus ad verba finita ex parenthesi: quasi esset, Has mentes aegras astu aggressus nonnemo, cui nomen Pacuvio fuit. Idque notandum, quia, Pacuvius fuit, reponit Dausqueius, et quod vulgo legitur, Pactulo, etiam nominandi casu accipit. Sed et Barthius non leviter hic offendit, qui haec legit pro has. Deinde, quia primum vocis casum deesse videbat, vaticinatur de Hannibale Silium loqui: eum intelligendum, qui astu aggressus Pacuvio suaserit, petere â romanis societatem ordinarii Imperii, in urbe Roma: hunc dolum fuisse versutissimi Ducis, Adversar. l. 3. c. 10. Imo Pacuvio adscribit Poetarum libertate Silius, quod Vibio Virrio Livius: illum fuisse auctorem, ut dicis causâ petitô alterô Consulatu riecti praetextum haberent defectionis, quasi indigne prius a veteribus sociis habiti. Itaque aggressus, verteret, certus erat, volebat, hortatur, subaudi, ille cui pacurvio nomen fuit. Simillimum Silii l. 10. v. 92.Flumineo Libycam turbabat in aggere pubem,Cristae nomen erat, bis terni iuncta ferebantArma senem circa nati.I. e. turbabat vir, cui nomen erat Cristae. Livius l. 9. c. 36. Tum ex iis, qui aderant (Consulis fratrem Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eâdem, quâ Consulem, genitum tradunt) speculatum se iturum professus, brevique omnia certa allaturum. Sic ex MSS. restituit Gronov. quod eiusdem rationis ignoratione vitiârant. Est perinde ac si esset: Ex iis, qui aderant, Consulis vel germanus vel uterinus frater. Cornificius ad Herennium l. 4. Obfuit eô tempore plurimum Reip. Consulum sive stultitiam sive malitiamdicere oportet, sive utrumque. Quod est, quoddam vitium, quod vel etc, Sed et Pacuvii idem Silius infra v. 312. l. cit.. 11. meminit,Quoque esset miranda magis tam sancta libido:Pacuviô genitus patrias demnaverat artes; etc.Vide Ioh. Frider. Gronov. Observat. l. 4. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.